Niet ingelogd - Inloggen
Bekijk geschiedenis

BRU-AGSB-Z-n1901

Algemene gegevens

Opmerkingen analytische datum: Het stuk is niet gedateerd.

Type: Regel van Augustinus, zoals deze gebruikt diende te worden in de abdij van Zonnebeke

Beschrijving: Regel van Augustinus, zoals deze gebruikt diende te worden in de abdij van Zonnebeke.

Tekst

[VOORLOPIG]

test

Incipit Regula Sanctissimi Patris Nostri Aurelij Augustini Hipponensis Episcopi De Institutione Canonicorum: De proprietate Non habenda

Haec sunt quae ut obseruetis praecipimus in monasterio constituti Primum propter quod in vnum estis congregatie, ut vnanimes habitetis in domo, et sit vobis anima vna et cor vnum in Deo: Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia. Et distribuatur vnicuique vestrum a Praeposito vestro, victus et tegumentum; non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes: sed potius vnicuique sictut omnique? opus fuerit. Sic enim legitis in actibus Apostolorum: quia erant illis omnis communa et distribuebatur vnicuique sicut cuique opus erat.

De Pauperibus Saeculo Renuntiantibus

Qui aliquid habebant in saeculo: quando ingressi sunt monaste- rium libenter velint illud esse commune. Qui... habe- bant: non ea quaerant in monasterio qua ... habere ... Sed t... eorum infirmitati quod opus est ... ...pau... quando foris erant nec ipsa necessaria poter..t ... Tantum non idea se p...nt esse felices quia inuenerunt votum et ...entur quale foris invenire non poterint: nec erigant ceruicem qu... fociuantur eis ad quos foris accedere non audebant... sed sursun...cor habeant et ...ens ven... non qu... ne incipiant esse monasteria cu...ibus vtile non pauperibus si d..; illic humiliantur et pauperes illic infla...

De superbio Cauenda A Canonicis

Rursus etiam illique aliquid esse videbantur ... saeculo ...

test

... fratres ...tos qui ad illam sanctam societatem ex pau- peritate venenint. Magis autem studeant, non de parentum d...tum dignitate sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur si communa vitae aliquid de suis facultatibus contulerunt: nec de suis diuitijs magis superbiant, quia eas mona- sterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant? Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri eum anima misera- superbior effeicitur diuitias contemnendo quam fuerat possidendo?

De Condordia Tenenda

Omnes ergo vnanimiter et concorditer viuite et honorate in vobis Deum Invicem: cuius templa facti estis. Orationibus instate: horis et temp- oribus constitutis. In oratorio nem aliquid agat; nisi ad quod factum est vnde et nomen accepit: vt si forte aliqui praeter horas constitutas agendum putauerunt. Psalmis et hijmnis cum oratis Deum: hoc ver- setur in corde quodprofertur in voce. Et nolite cantare, nisi quod legi- stis esse cantandum: quod autem non ita scriptum est vt cantetur: non cantetur.

De Abstinentia et Lectionis Recitatione ad Mensam

Carnem vestram domate ieiunijs et abstinentia escae et potus quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest ieiunare, non tamen extra horam prandij aliquid alimentorum sumat, nisi eum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et conten- tionibus audite: ne so...e vobis fauces sumant cibum sed et aures esuriant Dei verbum.

De Infirmis Fratribus Tolerandis

Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter traciantur in vi... debet aliis molestum esse, nec iniustum videri; quod fecit aliqua consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi. Etsi eis qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium aliquid alimentorum, vesitmentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur: cogitare debent quibus non datur quantum de sua seculari vita illi ad istam descenderint: quamuis vsque ad aliorum qui sunt corpore firmiores frugalitatem peruenire nequiuerint Nec debent velle omnes quod paucos vident amplius non quis honorantu... sed quia tollerantur accipere: ne contingat detestanda peruersitas ut in monasterio vbi quantum possunt fiunt diuites laboriosi siaut pauperes delicati.

De Infirmis Fratribus Recreandis

Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus acci- pere ne grauentur: ita et post aegritudinem sic tractandi sunt, vt citius ...entur etiamsi de humillima seculi paupertate venerunt tamquam hoc illis contulerit recentior aegruudo(?) quod dualibus ant- erior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparauerint: redeant ad feliciorem consuetudinem suam: quae famulos Dei tanto amplius decet quanto minus indigent: ne cibi eos teneat voluptas iam vegetatos, quos necessitas leuarat infirmos. Illos aestiment ditiores qui insusstinenda parcitate fuerint fortiores. Melius est enim minu... egere quam plus habere

De Pudicitia Seruanda

Non sit notabilis habitus vester nec affectetis vest... placere sed moribus. Quando proceditis simul ambulate. Cum veneritis quo itis simul state. In incessu sistu, nominibus motib... vestris nihil fiat quod cuiusquam offendat apsectum sed quod ves... am deceat sanctitatem: oculi vestri etsi iacuntur in aliquam faemina...

test

sifantur in nulla. Neque enim quando proceditis, faeminas videre prohibemini; sed appetere vel ab ipsis appeti velle criminosum est. Nec solo tactu, et affectu, sed aspectu quoque appetitur, et appetit concupiscentia faeminarum. nec dicatis vos habere animos ... habeatis oculos impudicos [in kantlijn: pudicos]: quia impudicus oculus impudici cordis est nuncius. Et cum se inuicem sibimet etiam tacente lingua consepctu mutuo corda nuntiant impudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet qui in faemina figit oculum, et illius in se diligit fixum, ab aliis se non videri cum hoc fecit: videtur omnino: et a quibus se videri non arbi- tratur se deccelateat et a nemine hominum videatur. quid faciet de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre; quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo vir sanctus timeat displicere: ne velit faemine male placere. Illum cogitet omnia videre; ne velit faeminam male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, vbi scriptum est: abominatio est domino defigens oculum. Quando ergo simul estis in ecclesia, et vbicumque vbi faeminae sunt, inuicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis: etiam isto modo custodiet vos ex vobis. Etsi hanc de qua loquor oculi petulantiam in aliquo vestrum ad- uerteritis, statim ammonete, ne caepta progrediantur; sed de prox- imo corrigantur. Si autem et post ammonitionem iterum vel alio que- cumque die id ...etum eum facere videritis, iam velut vulneratum sanandum predat quicumque hoc potuit inuernire. Prius tamen ...et alteri vel terio demonstrandum, vt duorum vel trium possit ...ore conuirci, et competenti seueritate coerceri. Nec vos iudicetis ...e maleuolos, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non ... si fratres vestros; quae ...ando corrigere potestis; ... permittitis. Si enim frater tuus vulnus habet in corpore quod velit occultari cum timet secari ... crudeliter abste sile... et misericorditer indicaretur... potius de...es manifestare

ne deterius putrescat in corde? Sed antequam aliis demonstretur, per quos conuincendus est si negauerit, prius praeposito debet ostendi si ammonitus neglexerit corrigi; ne forte possit secretius correptus non innotescere ceteris. Si autem negauerit, tunc neganti adhibendi sunt alij, ut iam coram omnibus possit non ab vno teste argui(wat erboven?): sed a duobus vel tribus conuinci. conuictus vero secundum praepositi, vel etiam pres- biteri ad cuius dispensationem pertinet arbritrium debet emendatoriam subire vindictam. Quamsi ferre recusauerit, etiamsi ipse non abscesserit de vestra societate proiiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inueniendis, prohibendis indicandis, conuincendis, vindicandisque peccatis diligenter et fideliter obseruetur: cum dilectione hominum et odio vitiorum.

Ne ab aliquo Quidquam Occulte Accipiatur

Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum vt occulte ab aliquo litteras vel quodlibet munus accipiat, si hoc vltro confitetur parcatur illi et oretur pro illo: si autem deprehenditur atque conui- ncitur: secundum arbitrium Presbiteri vel Praepositi grauius emendetur.

Vt Vestes In Vnum Habeantur

Vestes vestras in vnum habeatis, sub vno custode, vel duobus, vel ... sufficere potuerint ad eas excutiendas ne a tinea laedantur. Et ... pascimini vno collario, sic induaminj ex vno vestiario.

Ne Contentiones Pro Vestibus Oriantu...

Si fieri potest non ed? vos pertineat quod vobis indumentum prole... rum congruentia proferatur: vtrum hoc recipiat vnusquisque quod depos... erat an aliud quod alter habuerat: dum tamen vn... prout cui... opus

test

opus est non negetur. si autem hinc inter vos contentiones et murmura ori- untur, cum quiritur aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse, qui non ita vestiatur, sicut alius frater eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, vt hoc recipiatis quod posueritis, in vno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis. Ita sane ut nullus sibi aliquid operetur: sed omnia opera vestra in vnum fiant maiori studio, et frequentiore alacritate, quam si vobis singulis feceretis propria. Charitas enim de qua scriptum est, quod non quaerat que sua sunt sic intelligitur, quia communia? propriis, non propria communibus anteponis. Et ideo quanto amplius rem communem, quam propria vestra curavaeritis, tanto vos amplius proficere noueritis: vt in omnibus quibus vtitur transitura necessitas, superemineat quae permanet charitas.

Vt Non Occulte Accipiantur, Si Canonicis Munera Dentur

Consequens ergo est, vt etiam qui suis filiis aut aliqua necessitudine adse pertinentibus, in monasterio constitutis aliquam contulerit vestem siue quodlibet alius inter necessaria deputandum, non occulte accipatur: sed sit in potestate Praepositi, ut in rem communem redactum cui necessarium fuerit praebeatur. Quod si aliquis sibi rem collatam celauerit: furti judicio condem- netur.

Qualiter Vestimenta Abluantur

Indumenta vestra secundum arbitrium Praepositi lauentur, siue a vobis ... fullonibus: ne interiores annuae sordes contrahat mundae vestis ...us ...tus.

Qualiter Infirmis Fratribus Balneo Sit Subueniendum: Vel Si Neceat Negandum

Lauacrum etiam corpori cuius infirmitatis necessitas cogit; minime de negetur

Fiat sine murmore de concilio medici: itavt etiam si nolit iubente Praeposito faciat quod faciendum est prosalute. Si autem velit, et forte non expedit: suae cupiditati non obediatur. Aliquando et iamsi noceat: prod- esse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen vtrum sanando illi dolori quod delectat expediat si non est certum medicus cons- ulatur. Nec eant ad balnea sieu quocumque ire necesse fuerit: minus qu... duo vel tres. Etille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus Praepositus iusserit, ire debebit.

Vt AEgrotantium Cura alicui a Praeposito Debeat Iniungi

Aegrotantium cura siue post aegritudinem reficiendorum siue aliqua imbecillitate etiam sine febribus) laborantium vni alicui debet iniungi vt ipse de cellario petat, quod cuique opus esse perspexerit.

Vt Quibus Obedientiae Committuntur Libenter Fratribus Famulentur

Siue auten qui cellario, siue qui vestibus, siue qui codicibus praemonuntur sine murmure seruiant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur. Extra horam qui petierit non accipiat.

Vt Sine Mora Fratribus Necessaria Dentur

Vestimenta vero et calceamenta quando indigentibus fuerint necessaria dare non differant: sub quorum custodia sunt quae poscuntur.

Ne Discordia vel Odium Maneat inter Fratres

L...ites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis; ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca: et animam faciat homicidam Sic... legitis. Qui odit fratrem suum homicida est. Quicumque conuitio vel maledicto, vel etiam criminis obiectu aliquam la...t, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui saesus est sine disceptatione dimittere. Si autem inuicem se laeserint inuicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes

test

rationes vestras; quas vtique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem qui quamus ira saepe tentatur, tamen veniam impetra- re festinar, vt sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam: quam qui tardius irascitur et ad veniam petendam tardius inclinatur. Qui autem numquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio: etiam inde non proiiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite, quae si omissa fuerint ex ore vestro: non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta vnde facta sunt vulnera.

Ne Praepositus a Subditis Veniam Petat

Quando autem necessitas disciplinae in moribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut a vobis subditis veniam postuletis: ne apud eos quod oportet esse subiectos dum nimium seruatur humilitas regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium domino: qui nouit etiam eos quos plus iusto forte corripitis, quanta beneuolentia diligatis. Non autem carnalis: sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.

Qualiter Praeposito Obediendum Sit

Praeposito tamquam Patri obediatur multo magis Praesbitero qu... vestrum curam gerit.

Vt Commissum Fratris Decanus Praeposito Referat. Vt ergo cuncta ista seruentur, et si quid seruatum minus fuerit, non negligenter praeteriatur, sed ut emendandum corrigendumque curatur: ad praepositum pracipue pertinebit, ut ad Presbiterum cuius est apud vos maior aucthoritas referat, quod modum vel vires eius excedit.

Vt Praepositus Seipsum Bonorum Omnium Praebeat Exemplum

Ipse vero qui vobis praeest, non se existimet potestate dominante seu charitate seruiente felicem. Honore coram nobis Prefatus sit vobis timore coram Doe substraius sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum omnium perbeat? exemplum. Corripieat inquietos consoletus pusillanimes, suscipiet infirmos patiens sit ad omnes. Disciplinam

libens habeat, metuendus imponat, quamuis vtrumque sit necessari... tamen plus a vobis amari appetat quam timeri: semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Vnde vos magis obediendo nos solum vestri, sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos quanto loco superiori, tanto in periculo maiori versatur.

Oratio

Donet autem dominus vt obseruetis haec omnia tamquam spiritualis pulchritu- dinis amatores, et bono Christi odore, de bona conuersatione fragrantes, non sicut serui sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti.

Vt Hic Libellus Semel In Hebdomada Legatur

Vt autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per obiuionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur: et vbi vos inueneritis ea quae scripta sunt facientes; agite gratias Deo bonorum omnium largitori. Vbi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid d..; doleat de praeterito, caueat de futuro: orans vt et debitum demit... et intentationem non inducatur Amen.

HAE SVNT CONSVETVDINES ANTIQVAE ET CONSTITUTIONES BREVES CVILIBET RELIGIOSO QUAM MAXIME NECESSARIAE

In Primis Agitur de iis Quae Spectant ad Matitunas Aliaque Diuina Officia

Omnes Religiosi ad medium quartae matitunae, in festis primae classis alijs aut- em diebus hora quarta per iuniorem Religiosum excilati, statim (vt veros Religiosos decet) ... Excilans det pulsum in templo primum eritque mora quadrantis inter primum et secundum pulsum. In officio autem Abbate tres dantur pulsus. Interim omnes deuote sese praeparant ad Deum rite perfecteque laudandum: conueniuntque in sacello Sti. Blasij ut audito vltimo pulsu procedant ad chorum signoque dato a superiore

test

a superiore incipit hebdomadarius clare, tractim ac ... deuote. Ad gloria Patri, vltimos versus hijmnorum, nomen Iesu ac Mariae prosunde se inclinant. Post absolutas laudes et primam, ad quadrantem fit meditatio, qua absoluta, et signo a superiore dato, omnes modeste ad cubicula sua discedunt, manenique in silentio vsque ad medium octau... Sacerdos cuius sunt vices celebrare missam Beatae Virginis non nisi Matutino et laudibus peractis, Choro egreditur vt se ad celebrandum digne praep aret. Quod sacrum canunt omnes Iuniores, illorum defectu duo Iuniores Sacerdotes. Meminerint omnes et singuli deuote, reuerenter, et tractim canere, simul incipiendo, pausando, et finiendo, omnesque dum officium per agitur simul et aequaliter stent, flectant, surgant, et sese inclinent, in omnibus seruantes vniformitatem. Cantores non nimis alte nec submisse nimis, psalmos, hijmnos, ceteraque intonent. Pausa necessario est seruanda in medio versuum. Nullus choro, capitulo, refectorio exeat absque venia expressa Superiorum, multo minus ab aliquo officio sese absente(n)t. Omnes antequam inchoetur officium diuinum tempori adsint, praeparenturque preparanda: ante officium enim omnia quaerenda aptanda, et praeuidenda sunt.

De Capitulo

Secretum capituli omnes strictissime seruabunt, qui contrauenerit punietur, dignusque, erit priuari voce actiua et passiua.

De Ientaculo

Diebus feriatis hora 9.a diebus autem Dominicis et festiuis ad medium nonae sumunt Ientaculum in refectorio qui voluerint, quod ibidem fiet in silentio vel saltem sine magno strepitu, ita tamen vt quadrante ante medium decimae sese paratos exhibeant ad celebrandum summum Sacrum.

De Tertia Sexta Nona et Summo S[acro]

Ad medium decimae ante summum sacrum cantatur tertia indup... et semiduplicibus: in simplicibus ...item et ferijs additur sexta, in Ieiunijs adijcitur nona ante summum sacrum, similiter in abstinentijs vig. a septuagesima vsque ad quadragesimam ferijs secundis, quartis diebus veneris et sabbathinis summum sacrum fiet (si possibile sit) cum Diacono et subdiacono. Missam celebraturus cum ministris tempestiue se praeparet ne Chorus expectare cogatur: quod facile fiet, si ante horas vestiti et parati sint, ne ante horas absolutas Choro exire debeant.

De Prandio

Ad prandium datur pulsus hora vndecima; quando est ieiunium, ad medium duodecime: post auditum pulsum, in refectorio semper est silentium, donec mensa sit absoluta (nisi sit recreatio) alioquin semper legitur. lectio erit ex sacra scriptura et pijstibris: legentantem quinque vltimi siue Iuniores, siue Sacerdotes. Absoluta mensa, itur ad hortum vel alia honesta exercitia, vsque ad 2am. Hora 2.a omnes vadunt ad cubicula studij vel orationis causa, vsque ad vesperas. In quadrag- esima vero, dum vesperae fiunt ante prandium, ab hora 2.a manebunt in cellis suis vsque ad medium quinte, audito medio poterunt exire vsque ad medium secte, tunc enim se preparare debent ad completorium. Bis in hebdomada scilicet feria 3.a et 5.a venia est ludendi: alijs diebus feria- lis, dominicis, et festis, non licet nisi de consensu superiorum. Diebus autem Dominicis et festis manebunt in cellis vsque ad quartam.

De Vesperis

Omnes hora quarta diebus ferialibus, hora vero 2.a diebus dominicis et festiuis, parati sint pro vesperis cantandis. Nullus autem post auditum pulsum in templo serius? Chorum ingrediatur

test

ing...iatur: qui aliter fecerit, Orrigatur nisi sit exculatio vrien...

De Completorio et Coena

Ad medium sextae datur pulsus ad completorium die ... vtroi... hora sexta quo finito fit examen conscientiae post examen agnum qu... datum superior dat benedictionem et hebdomarius accepta ...lunio... aspergillo aspergit omnes ordine Quo peracto e Choro omnes mode... dicedunt hebdomadarius interim inchoat psalmum vigilo quo Domin... caeteri alternatim prosequuntur Tunc datur pulsus ad coe...a vel collationem que finita sequitur ... recreatio corporalis vel de ... spiritualibus collocutio vsque ad octauam: octaua vero audita statim omnes dormitorium ...endunt et in silentio Cellas suas mo... ediuntur et ilico dormitorium per superiorem clauditur Sacerdo... volentes habere lumen ...Iunior. accipere possunt hora nona extin- gunt omnes dandelas suas sub graui poena Conceditur lumen ... Sacerdotibus et Diaconis numquam Ju...ierit...us Si Sacerdotes ... seidem lumen habere solue...t erit ...de venia

De Calefactorio

Incho...to mens... Nouembris usque ad mensem Martij vale ... extruatur scilicet post matitunes Capi... ...Sacrum prandiam vesperas et ... vero contin... ante Nouembrim vel in martis auram adeo esse frigidam ... exposent poterit fieri Superioris permissu

De Confessione Sacra Communione et Celebratione

Qui sacerdote non ... demnioribus di... ... quintis ...titeantur et Sacratissimam R... ... tempore officj missae confieri prefert... Sacri venerabilis Sacramenti ne Chorus B... pridie confitend... vel mane post dictas ... vero (si possibile sit) Quo...die celebr... nisi cum venio super...