BRU-AGSB-Z-n1839*
Algemene gegevens
Analytische datum: 27-03-1670Opmerkingen analytische datum: Bijkomende datering: "Anno 1560".
Type: Juridisch advies van broeder Samuel de Deurwaerder aan de abdij van Zonnebeke, betreffende haar beneficies te Roeselare
Beschrijving: Afschrift van het juridisch advies dat broeder Samuel de Deurwaerder, licentiaat in de theologie en wellicht minderbroeder-recollet te Brugge, verleende aan de abdij van Zonnebeke betreffende haar beneficies te Roeselare. Op basis van allerlei rechtsbronnen is hij van mening dat reguliere kanunniken de functie van kapelaan te Roeselare mogen vervullen wanneer daar geen zielzorg aan verbonden is.
Opmerking: BRU-AGSB-Z-n1839* staat onder BRU-AGSB-Z-n1839.
Tekst
Gedeelte vanCum regularia beneficia Censeantur quae per Religiosos rogantur Lelua[?] de benef[icijs] parte j.a q. 4 n. 24 petr. greg. Rei Benef. Cap. 10 n. 12. Hoyda de Jncompat. Cap. 24 n. 92 et Barbosa de offic. et Post est Epi. part. 3. alleg. 57 n. 168 et Altare Roelariense sit datum Abbati Sonnebecano
Et Cappellae annexae viro Regulari regendae sequitur titulo donationis et incorpora[ti]onis esse regularia nec refert quod Cappellae fuerint beneficia simplicia quia sine distinctione datae sunt rogenda regularibus ergo sunt regularia Vnde sine distinctione trid. sess. 14. de reform. Cap. 10 vult ea jllis Conferri tantum vti late exponit ibidem Barbosa. ergo vi tituli possunt sonnebekani ea obtinere dixi vi tituli quia vi Possessionis attenditur vltimus status illius hoc est an vacauerit per obitum personae regularis Mari[?] Anton. Variarum resol. lib. j.° Resol. 55° n. 6 Gonsal. Glossa 5 § 2 etc[etera?] Mari. Anton. Genuensis et alij apud Borboss. de offic. et potest Epi. parte 3 alleg. 57. n. 173. et indubio o[mn]ia beneficia Praesumuntur saecularia Rebuffus et alij apud Barbos. Prop. Citat. n. 167 nisi regularia Probentur Cum vero Per Consilium Flandriae non obstante longa per saeculares Possessione merae facultatis per quam non jnducitur jus proscriptus jndicata sint pro Abbate Vormezelensi beneficia regularia sic mansisses: resoluendum tales Cappellanias dictis Religiosis ad nutum Abbatis iterum dum vacauerint tribuendas maxime Cum Per vnionem ad Curatum accedant: ob quod obsequium sc. praedica[ti]onis et absolutionis etiam saecularia ex jure Antiquo dantur jmo et nouo in subsidium Regul. Can. Barbos. in trid. sess. 14 Cap. 10 de reform. sanches lib. 7 in decal. Cap. 19 n. 35 layman de benef. Cap. 4 n. j.a 2 et 3 et alij multi Citati a sanches
Et merito Ep[iscop]us Brugensis deberet in hoc dicto Abbati fauere qui in vnionem Cappellarum in animarum Curam benigne Consentit vnde sanches Citat Cum juribus dd. vsq[ue] ad n. 39 addens ad Curata beneficia aequae regulares praefici posse ac saeculares
Dixi jure antiquo quia vbi nouium receptum est Greg. 13 Anno 1560 decernentis nec Can. Regul. posse Curae Saecularis beneficij praefici absq[ue] permissu summi Pontificis vel in subsidium [dict...?] difficultas est (non Credo tamen Jn Belgio Placetatam Bullam at in Casu non Credo vigore quia istae Cappellae in Proprietatem et jus mon[aste]rij Regularis datae sunt in titulum et Possessio saecularium indicata est per sententiam ijs non nocere adeoq[ue] manent regularia et per Papam Paschalem 2.u[m] vt talia Confirmata de quibus Constitutio Greg. 13 non loquitur
Satius ergo Abbates ab initio traditionis Possedissent illa beneficia per Cappellanos manuales vel perpetuos vel per Curam animarum gerentes vti videri est in Godtsuelde iuxta Casletum vbi Cappellaniae vel vt franci vocant Prioratus possidentur a Regularibus sine Cura annimarum Jdeo trid. sess. 14 de reform. Cap. 10 Regularia beneficia in titulum regularibus professis Consueta prouideri Cum per obitum vacauerint etc[etera] tantum illis istius ordinis etc[etera] dentur [...?] sess. 25 de Regul. Cap. 11 quod vbi Cura animarum exercetur debeant quoque ad illam ab Epis. visitari siue ibi saeculares siue Regulares siue mobiles siue non
et debeant Primo ab Ep[iscop]o vel eius vicario Examinari Ergo supponit non exercentes Curam talibus non esse subiectos vti notat Barbosa in trid. N. 8, et 10, adeoq[ue] sequitur sine Cura animarum saecularium posse Regularibus tradi simplicia Regularia beneficia ita saluo meliori scripsi 27 martij 1670 Jn Conuentu f[ratrum] Min[orum] Recoll[ettorum] Brugens[ium] signatum est f[rate]r Samuel de deurwaerder S[anctae] Theol[ogiae] Lect[or] Jubil[aris]