Niet ingelogd - Inloggen
Bekijk geschiedenis

BRU-AGSB-Z-272

Algemene gegevens

Analytische datum: 21-03-1597

Opmerkingen analytische datum: Bijkomende datering: "de data ferie sexte post Thome anno xvC nonagesimo quinto" (datum van stuk waarvan uittreksel opgemaakt wordt; zie Opmerkingen datum bij BRU-AGSB-Z-272*).

Type: Notarieel afschrift van BRU-AGSB-Z-272*

Beschrijving: Notarieel afschrift van BRU-AGSB-Z-272* [zie daar].

Opmerking: BRU-AGSB-Z-272 is een uittreksel van 21/03/1597 van document BRU-AGSB-Z-272* (1595); zie dit laatste document voor de eigennamen, instellingen en functies uit het gekopieerde gedeelte.

Tekst

[VOORLOPIG]

test

Extractum e tenore litterarum continentium processum pro assignanda portione canonica Pastorj Jn linselles atque eiusce rej sententiam[?] his verbis eplicatam[?] de data ferie sexte post Thome anno xv.C nonagesimo quinto Tornacj in judicio prout sequitur

Jn causa portionis canonice coram nobis vertente per et inter Balliuum et scabinos parochie de Linselles actores ex vna et percipientes decimas ibidem reos ex altera partibus visa supplicatione et libello arborum[?] responsione dominj Abbatis de zunebecke necnon Abbatise et conuentus de Marquette reliquis contumacibus reputatis testium depositionibus et attestationibus exceptionibus et saluationibus et instrumentis et reliquis huius cause meritis animum nostrum monentibus considerandis et attendendis illisque attentis et consideratis Nos christj nomine inuocato pro tribunalj sedentes solum demum[?] et iusticiam pre oculis habentes dicimus reos esse condemnandos ad soluendum pastorj de Linselles pro sua portione canonica sufficientj perficienda decimis vc[...?] Reuerendum Episcopum Tornacensem vigintj tres libras Reuerendum Dominum Abbatem et conuentum de Zunebecke sexaginta nouem libras hospitale domine virginis Tornacensis sexdecim solidos mensam pauperum dictj locj de Linselles vndecim soldos venerabilem Abbatissam et conuentum de Marquette sexaginta quinque solidos Jncipiendo a tempore exhibitj libellj prout per hanc nostram sententiam difinitiuam condemnamus et condemnatos declaramus expensis (earum taxa nobis reseruata) compensalis Jn cuius rej testimonium sigillum sedis episcopalis Tornacensis presentibus duximus appendendum Datum Tornacj in indicio feria sexta post Thome anno xv.C nonagesimo quinto Signatum J. De male Appenso sigillo sedis episcopalis viridj cera Collatio facta cum litteris originalibus his concordantibus

Jta est Johannes ghesquiere notarius apostolicus ac Regius Linsellijs 21┬░ Martij anno xv.C nonagesimo septimo

J. Ghesquiere

test

Lincelles Sententien ende ordonantien raekende de reparatie vande kercke van Lincelles ende raekende de portie Canonicke vande Pasteur van aldaer anno 1595