Niet ingelogd - Inloggen
Bekijk geschiedenis

BRU-AGSB-Z-2

Algemene gegevens

Analytische datum: 13-06-1263

Opmerkingen analytische datum: Callewaert(1), 115, nr. 103: '13 Juin 1263'.

Type: Vrijstelling door de paus verleend aan de abdij van Zonnebeke betreffende het opnemen van en voorzien voor personen met apostolische brieven

Beschrijving: Paus Urbanus IV geeft de abdij van Zonnebeke drie jaar vrijstelling van de verplichting om personen met brieven van de Heilige Stoel op te nemen of te voorzien [van beneficies].

Opmerking: Callewaert(1), 115, nr. 103 vermeldt: "sur le pli inférieur se trouve la note suivante qui fait mieux comprendre le sens du privilège et qui doit émaner de l'agent (Guillaume d'Ypres?) qui a obtenu la bulle: 'Quoniam dominus Papa frequenter scribit abbatibus et conventibus de ordine nostro super provisionibus et pensionibus pauperum quibus primo conceditur littera monitoria, et preterea sequitur alia in virtute obedientie, que talia continet videlicet, quod ipsi recipiant tales pauperes in virtute obedientie, alioquin excusent se, et per litteras suas efficaces rationes domino Pape esse ostendant quare non tenentur tales recipere juxta mandatum suum. Tales vero littere non possunt contradici ab aliquo nec aliquatenus impediri. Tertiam litteram ideo impetravi ut nobis a talibus caveatur'."

Tekst

test

[Overgenomen uit Callewaert(1), p. 115, nr. 103]

URBANUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii beate Marie de Cennebecca, ordinis Arroasie, Morinensis dioceseos, salutem et apostolicam benedictionem. Vestris supplicationibus inclinati, auctoritate vobis apostolica indulgemus, ut ad receptionem vel provisionem alicujus per litteras Sedis Apostolice vel legatorum ipsius impetrandas, minime teneamini nisi eedem littere de hac indulgentia fecerint mentionem. Presentibus post triennium minime valituris. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum apud Urbem Veterem, id. junii, pontificatus nostri anno secundo.