Niet ingelogd - Inloggen
Bekijk geschiedenis

BRU-AGSB-Z-R13(kap107)

Algemene gegevens

Type: Verdeelsleutel voor de inkomsten van de Sint-Brigittakerk te Oostnieuwkerke

Beschrijving: Verdeelsleutel voor de offeranden in en de tienden toebehorende aan de kerk van Sint-Brigitta te Oostnieuwkerke, onder de persona, de pastoor en de kerk.

Opmerking: Callewaert(1), 144, nr. 133 vermeldt een kopie in Cartularium S, kap. 107: De apportu de Nova Ecclesia.

Tekst

BRU-AGSB-Z-R13(kap107)

[Overgenomen uit Callewaert(1), pp. 144-145, nr. 133]

[p. 144] Notum sit praesentibus et futuris quod de oblationibus apportus quae offeruntur in profesto S. Brigidae ab hora nona et in festo ejus

[p. 145] tota die, persona duas partes percipit et ecclesia S. Virginis Brigidae tertiam partem. Persona etiam totam oblationem ad altare venientem ad missas percipit, presbyter autem parochialis in iis diebus nihil accipit, nisi corpus defuncti vel nuptiae in praesentia fuerint. Si autem in iis diebus presbyter pro persona aliquam expensam fecerit, de duodecima parte apportus extra chorum et de sexta parte intra chorum de communi acceptis, ipse presbyter expensam illam sibi levigabit. Per anni circulum, exceptis praedictis diebus, quidquid ad altare oblatum fuerit ad missas, presbyteri totum erit: sed oblationum apportus una pars erit personae, altera presbyteri, tertia ecclesiae. Infra metam decimae de Nova Ecclesia persona et presbyter tertiam garbam ubique accipiunt, quam tertiam garbam in duas partes dividunt, quarum partium una est persona, altera presbyteri.