Niet ingelogd - Inloggen
Bekijk geschiedenis

BRU-AGSB-Z-R13(kap125)

Algemene gegevens

Analytische datum: 14-11-1512

Type: Bevestiging door notaris Aegidius Yetzwert van de authenticiteit van het cartularium van de abdij van Zonnebeke

Beschrijving: Aegidius Yetzwert, openbaar notaris van het bisdom Doornik, heeft in de archiefruimte van de abdij van Zonnebeke het cartularium gezien, waarin de rechten, privileges en statuten van de abdij opgetekend worden. Het boek wordt bewaard in een kist met vier sloten. Op vraag van de abdij bevestigt hij de authenticiteit van het cartularium.

Opmerking: Callewaert(1), 151, nr. 139 vermeldt een kopie in Cartularium S, kapittel 125.

Tekst

BRU-AGSB-Z-R13(kap125)

[Overgenomen uit Callewaert(1), pp. 151-152, nr. 139]

[p. 151] In nomine Domini amen. Anno a nativitate ejusdem Domini 1512 indictione 15, die vero 14 mensis novembris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri et domini Julii divina providentia Papae secundi anno 9. Attestor et fidem facio, ego notarius publicus infrascriptus, qualiter per reverendum presbyterum dominum Johannem abbatem et dominum Henricus priorem et denique totum conventum monasterii de Sinnebeka, ordinis S. Augustini Canonicorum Regularium, Morinensis diocesis, quatenus una cum domino abbate et priore praefatis nec non religiosis viris dominis Theodorico de Vette ac Petro De Bul, senioribus canonicis dicti monasterii, ad locum sive archivum dicti monasterii, in quo ut asseruerunt jura et munimenta ejusdem recondita existunt, accederem requisitus fui causa reperiendi quendam libellum quo indigebant et jura, privilegia et statuta descripta sunt et annotata. Ex tunc, ego notarius visurus tanquam publica persona, accessu ad praefatum locum in dicto monasterio existentem, una cum domino abbate, priore et senioribus praefatis, et in eodem loco sive archivo reperta quadam capsa ferrea et clausa quatuor seris et clavibus ibidem exhibitis per ipsos, idem dominus Johannes abbas, cum praesentia dictorum prioris et seniorum, dictam capsam aperiunt et in eadem hic liber repertus fuit qui est foliorum quadraginta trium, super quibus petierunt instrumentum publicum per me confici. Actum ut supra praesentibus dominis Petro Wittebroodt

[p. 152] et Medardo Steenackere, canonicis dicti monasterii, testibus ad hoc rogatis et exhibitis.

[Marque du notaire avec l├ęgende: en dextra fidesque mea]

Et ego, AEgidius Yetzwert, clericus Tornacensis diocesis, publicus apostolica et imperiali authoritate notarius, quia praemissis praesens fui, ideo hoc instrumentum subscripsi et publicavi, in fidem praemissorum rogatus et requisitus.